Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Mark VulgClem 10:1  Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
Mark VulgClem 10:2  Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
Mark VulgClem 10:3  At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?
Mark VulgClem 10:4  Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
Mark VulgClem 10:5  Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :
Mark VulgClem 10:6  ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
Mark VulgClem 10:7  Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :
Mark VulgClem 10:8  et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
Mark VulgClem 10:10  Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
Mark VulgClem 10:11  Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
Mark VulgClem 10:12  Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
Mark VulgClem 10:13  Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
Mark VulgClem 10:14  Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
Mark VulgClem 10:15  Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
Mark VulgClem 10:16  Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
Mark VulgClem 10:17  Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
Mark VulgClem 10:18  Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
Mark VulgClem 10:19  Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
Mark VulgClem 10:20  At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
Mark VulgClem 10:21  Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
Mark VulgClem 10:22  Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
Mark VulgClem 10:23  Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
Mark VulgClem 10:24  Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
Mark VulgClem 10:25  Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
Mark VulgClem 10:26  Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
Mark VulgClem 10:27  Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
Mark VulgClem 10:28  Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Mark VulgClem 10:29  Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
Mark VulgClem 10:30  qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
Mark VulgClem 10:31  Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mark VulgClem 10:32  Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
Mark VulgClem 10:33  Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
Mark VulgClem 10:34  et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
Mark VulgClem 10:35  Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
Mark VulgClem 10:36  At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
Mark VulgClem 10:37  Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
Mark VulgClem 10:38  Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
Mark VulgClem 10:39  At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
Mark VulgClem 10:40  sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
Mark VulgClem 10:41  Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
Mark VulgClem 10:42  Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
Mark VulgClem 10:43  Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
Mark VulgClem 10:44  et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
Mark VulgClem 10:45  Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
Mark VulgClem 10:46  Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
Mark VulgClem 10:47  Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
Mark VulgClem 10:48  Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
Mark VulgClem 10:49  Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
Mark VulgClem 10:50  Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
Mark VulgClem 10:51  Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
Mark VulgClem 10:52  Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.