MARK
Chapter 12
Mark | VulgClem | 12:1 | Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. | |
Mark | VulgClem | 12:2 | Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. | |
Mark | VulgClem | 12:4 | Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. | |
Mark | VulgClem | 12:5 | Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes. | |
Mark | VulgClem | 12:6 | Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum. | |
Mark | VulgClem | 12:7 | Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas. | |
Mark | VulgClem | 12:9 | Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis. | |
Mark | VulgClem | 12:10 | Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : | |
Mark | VulgClem | 12:12 | Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. | |
Mark | VulgClem | 12:13 | Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo. | |
Mark | VulgClem | 12:14 | Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ? | |
Mark | VulgClem | 12:15 | Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam. | |
Mark | VulgClem | 12:16 | At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris. | |
Mark | VulgClem | 12:17 | Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. | |
Mark | VulgClem | 12:18 | Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes : | |
Mark | VulgClem | 12:19 | Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. | |
Mark | VulgClem | 12:20 | Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. | |
Mark | VulgClem | 12:21 | Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. | |
Mark | VulgClem | 12:22 | Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. | |
Mark | VulgClem | 12:23 | In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem. | |
Mark | VulgClem | 12:24 | Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ? | |
Mark | VulgClem | 12:25 | Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. | |
Mark | VulgClem | 12:26 | De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? | |
Mark | VulgClem | 12:28 | Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. | |
Mark | VulgClem | 12:29 | Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est : | |
Mark | VulgClem | 12:30 | et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. | |
Mark | VulgClem | 12:31 | Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est. | |
Mark | VulgClem | 12:32 | Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. | |
Mark | VulgClem | 12:33 | Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. | |
Mark | VulgClem | 12:34 | Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. | |
Mark | VulgClem | 12:35 | Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ? | |
Mark | VulgClem | 12:36 | Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. | |
Mark | VulgClem | 12:37 | Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit. | |
Mark | VulgClem | 12:38 | Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, | |
Mark | VulgClem | 12:40 | qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium. | |
Mark | VulgClem | 12:41 | Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. | |
Mark | VulgClem | 12:43 | et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. | |