Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Mark VulgClem 7:1  Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
Mark VulgClem 7:2  Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
Mark VulgClem 7:3  Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
Mark VulgClem 7:4  et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :
Mark VulgClem 7:5  et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
Mark VulgClem 7:6  At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
Mark VulgClem 7:7  in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
Mark VulgClem 7:8  Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
Mark VulgClem 7:9  Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Mark VulgClem 7:10  Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Mark VulgClem 7:11  Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
Mark VulgClem 7:12  et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
Mark VulgClem 7:13  rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
Mark VulgClem 7:14  Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
Mark VulgClem 7:15  Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
Mark VulgClem 7:17  Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
Mark VulgClem 7:18  Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
Mark VulgClem 7:19  quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
Mark VulgClem 7:20  Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
Mark VulgClem 7:21  Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
Mark VulgClem 7:22  furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
Mark VulgClem 7:23  Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
Mark VulgClem 7:24  Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
Mark VulgClem 7:25  Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
Mark VulgClem 7:26  Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
Mark VulgClem 7:27  Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
Mark VulgClem 7:28  At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
Mark VulgClem 7:29  Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.
Mark VulgClem 7:30  Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
Mark VulgClem 7:31  Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
Mark VulgClem 7:32  Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
Mark VulgClem 7:33  Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
Mark VulgClem 7:34  et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
Mark VulgClem 7:35  Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
Mark VulgClem 7:36  Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
Mark VulgClem 7:37  et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.