Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MARK
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Mark VulgClem 1:2  Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Mark VulgClem 1:3  Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Mark VulgClem 1:4  Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
Mark VulgClem 1:5  Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
Mark VulgClem 1:6  Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
Mark VulgClem 1:7  Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
Mark VulgClem 1:8  Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
Mark VulgClem 1:9  Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.
Mark VulgClem 1:10  Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
Mark VulgClem 1:11  Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
Mark VulgClem 1:13  Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
Mark VulgClem 1:14  Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
Mark VulgClem 1:15  et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.
Mark VulgClem 1:16  Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
Mark VulgClem 1:17  et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mark VulgClem 1:19  Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
Mark VulgClem 1:20  et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
Mark VulgClem 1:21  Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Mark VulgClem 1:22  Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
Mark VulgClem 1:23  Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
Mark VulgClem 1:24  dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
Mark VulgClem 1:25  Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
Mark VulgClem 1:26  Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
Mark VulgClem 1:27  Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Mark VulgClem 1:28  Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
Mark VulgClem 1:29  Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
Mark VulgClem 1:30  Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
Mark VulgClem 1:31  Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Mark VulgClem 1:32  Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :
Mark VulgClem 1:34  Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Mark VulgClem 1:35  Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Mark VulgClem 1:36  Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
Mark VulgClem 1:37  Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
Mark VulgClem 1:38  Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
Mark VulgClem 1:39  Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
Mark VulgClem 1:40  Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
Mark VulgClem 1:41  Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
Mark VulgClem 1:42  Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Mark VulgClem 1:44  et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
Mark VulgClem 1:45  At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.