MARK
Chapter 2
Mark | VulgClem | 2:2 | et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. | |
Mark | VulgClem | 2:4 | Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. | |
Mark | VulgClem | 2:5 | Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua. | |
Mark | VulgClem | 2:7 | Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? | |
Mark | VulgClem | 2:8 | Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ? | |
Mark | VulgClem | 2:9 | Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ? | |
Mark | VulgClem | 2:10 | Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico), | |
Mark | VulgClem | 2:12 | Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus. | |
Mark | VulgClem | 2:14 | Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum. | |
Mark | VulgClem | 2:15 | Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum. | |
Mark | VulgClem | 2:16 | Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ? | |
Mark | VulgClem | 2:17 | Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores. | |
Mark | VulgClem | 2:18 | Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ? | |
Mark | VulgClem | 2:19 | Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. | |
Mark | VulgClem | 2:20 | Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus. | |
Mark | VulgClem | 2:21 | Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. | |
Mark | VulgClem | 2:22 | Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet. | |
Mark | VulgClem | 2:23 | Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. | |
Mark | VulgClem | 2:25 | Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ? | |
Mark | VulgClem | 2:26 | quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ? | |
Mark | VulgClem | 2:27 | Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum. | |