MARK
Chapter 2
Mark | Vulgate | 2:2 | et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum | |
Mark | Vulgate | 2:4 | et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat | |
Mark | Vulgate | 2:5 | cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata | |
Mark | Vulgate | 2:8 | quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris | |
Mark | Vulgate | 2:9 | quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula | |
Mark | Vulgate | 2:10 | ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico | |
Mark | Vulgate | 2:12 | et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus | |
Mark | Vulgate | 2:14 | et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum | |
Mark | Vulgate | 2:15 | et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum | |
Mark | Vulgate | 2:16 | et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester | |
Mark | Vulgate | 2:17 | hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores | |
Mark | Vulgate | 2:18 | et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant | |
Mark | Vulgate | 2:19 | et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare | |
Mark | Vulgate | 2:21 | nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit | |
Mark | Vulgate | 2:22 | et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet | |
Mark | Vulgate | 2:23 | et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas | |
Mark | Vulgate | 2:25 | et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant | |
Mark | Vulgate | 2:26 | quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant | |