NEHEMIAH
Chapter 11
Nehe | Vulgate | 11:1 | habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus | |
Nehe | Vulgate | 11:2 | benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem | |
Nehe | Vulgate | 11:3 | hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis | |
Nehe | Vulgate | 11:4 | et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares | |
Nehe | Vulgate | 11:5 | Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites | |
Nehe | Vulgate | 11:6 | omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes | |
Nehe | Vulgate | 11:7 | hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia | |
Nehe | Vulgate | 11:9 | et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus | |
Nehe | Vulgate | 11:11 | Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei | |
Nehe | Vulgate | 11:12 | et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae | |
Nehe | Vulgate | 11:13 | et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer | |
Nehe | Vulgate | 11:14 | et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium | |
Nehe | Vulgate | 11:16 | et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum | |
Nehe | Vulgate | 11:17 | et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun | |
Nehe | Vulgate | 11:19 | et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo | |
Nehe | Vulgate | 11:20 | et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua | |
Nehe | Vulgate | 11:22 | et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei | |
Nehe | Vulgate | 11:24 | et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi | |
Nehe | Vulgate | 11:25 | et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius | |
Nehe | Vulgate | 11:30 | Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom | |