NEHEMIAH
Chapter 7
Nehe | Vulgate | 7:1 | postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas | |
Nehe | Vulgate | 7:2 | praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur | |
Nehe | Vulgate | 7:3 | et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam | |
Nehe | Vulgate | 7:4 | civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae | |
Nehe | Vulgate | 7:5 | dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo | |
Nehe | Vulgate | 7:6 | isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam | |
Nehe | Vulgate | 7:7 | qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel | |
Nehe | Vulgate | 7:46 | ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo | |
Nehe | Vulgate | 7:61 | hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent | |
Nehe | Vulgate | 7:63 | et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum | |
Nehe | Vulgate | 7:64 | hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio | |
Nehe | Vulgate | 7:65 | dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus | |
Nehe | Vulgate | 7:67 | absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque | |
Nehe | Vulgate | 7:70 | nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta | |
Nehe | Vulgate | 7:71 | et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas | |
Nehe | Vulgate | 7:72 | et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem | |