Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Numb VulgHetz 5:2  Præcipe filiis Israel, ut eiiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:
Numb VulgHetz 5:3  tam masculum quam feminam eiicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
Numb VulgHetz 5:4  Feceruntque ita filii Israel, et eiecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
Numb VulgHetz 5:6  Loquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
Numb VulgHetz 5:7  confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper ei, in quem peccaverint.
Numb VulgHetz 5:8  Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
Numb VulgHetz 5:9  Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent:
Numb VulgHetz 5:10  et quidquid in Sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
Numb VulgHetz 5:12  Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, cuius uxor erraverit, maritumque contemnens
Numb VulgHetz 5:13  dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro:
Numb VulgHetz 5:14  si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur,
Numb VulgHetz 5:15  adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.
Numb VulgHetz 5:16  Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino.
Numb VulgHetz 5:17  assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.
Numb VulgHetz 5:18  Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
Numb VulgHetz 5:19  adiurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.
Numb VulgHetz 5:20  Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro:
Numb VulgHetz 5:21  his maledictionibus subiacebis: Det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
Numb VulgHetz 5:22  ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier, Amen, amen.
Numb VulgHetz 5:23  Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
Numb VulgHetz 5:25  tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare: ita dumtaxat ut prius,
Numb VulgHetz 5:26  pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
Numb VulgHetz 5:27  Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
Numb VulgHetz 5:28  Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
Numb VulgHetz 5:29  Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
Numb VulgHetz 5:30  maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quæ scripta sunt:
Numb VulgHetz 5:31  maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.