Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILIPPIANS
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Phil Vulgate 2:1  si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
Phil Vulgate 2:2  implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
Phil Vulgate 2:3  nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
Phil Vulgate 2:4  non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
Phil Vulgate 2:5  hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
Phil Vulgate 2:6  qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
Phil Vulgate 2:7  sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
Phil Vulgate 2:8  humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Phil Vulgate 2:9  propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
Phil Vulgate 2:10  ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
Phil Vulgate 2:11  et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
Phil Vulgate 2:12  itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
Phil Vulgate 2:13  Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
Phil Vulgate 2:14  omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
Phil Vulgate 2:15  ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
Phil Vulgate 2:16  verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
Phil Vulgate 2:17  sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
Phil Vulgate 2:18  id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
Phil Vulgate 2:19  spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
Phil Vulgate 2:20  neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
Phil Vulgate 2:21  omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
Phil Vulgate 2:22  experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
Phil Vulgate 2:23  hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
Phil Vulgate 2:24  confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
Phil Vulgate 2:25  necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
Phil Vulgate 2:26  quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
Phil Vulgate 2:27  nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
Phil Vulgate 2:28  festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
Phil Vulgate 2:29  excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
Phil Vulgate 2:30  quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium