Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Prov VulgCont 5:1  Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,
Prov VulgCont 5:2  ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris.
Prov VulgCont 5:3  Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius.
Prov VulgCont 5:4  Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
Prov VulgCont 5:5  Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
Prov VulgCont 5:6  Per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles.
Prov VulgCont 5:7  Nunc ergo fili mi audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
Prov VulgCont 5:8  Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius.
Prov VulgCont 5:9  Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.
Prov VulgCont 5:10  Ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
Prov VulgCont 5:11  et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
Prov VulgCont 5:12  Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
Prov VulgCont 5:13  nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
Prov VulgCont 5:14  Pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
Prov VulgCont 5:15  Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui:
Prov VulgCont 5:16  Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
Prov VulgCont 5:17  Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
Prov VulgCont 5:18  Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ:
Prov VulgCont 5:19  cerva charissima, et gratissimus hinnulus. Ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
Prov VulgCont 5:20  Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris in sinu alterius?
Prov VulgCont 5:21  Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus eius considerat.
Prov VulgCont 5:22  Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
Prov VulgCont 5:23  Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.