Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Psal Vulgate 8:1  in finem pro torcularibus psalmus David victori pro torcularibus canticum David
Psal Vulgate 8:2  Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
Psal Vulgate 8:3  ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
Psal Vulgate 8:4  quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
Psal Vulgate 8:5  quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
Psal Vulgate 8:6  minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
Psal Vulgate 8:7  et constituisti eum super opera manuum tuarum dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
Psal Vulgate 8:8  omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
Psal Vulgate 8:9  volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
Psal Vulgate 8:10  Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra