Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Sira Vulgate 2:1  fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem
Sira Vulgate 2:2  deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis
Sira Vulgate 2:3  sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua
Sira Vulgate 2:4  omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
Sira Vulgate 2:5  quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
Sira Vulgate 2:6  crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
Sira Vulgate 2:7  metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
Sira Vulgate 2:8  qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
Sira Vulgate 2:9  qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
Sira Vulgate 2:10  qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra
Sira Vulgate 2:11  respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
Sira Vulgate 2:12  permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
Sira Vulgate 2:13  quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
Sira Vulgate 2:14  vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
Sira Vulgate 2:15  vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
Sira Vulgate 2:16  vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas
Sira Vulgate 2:18  qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
Sira Vulgate 2:19  qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
Sira Vulgate 2:20  qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
Sira Vulgate 2:21  qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
Sira Vulgate 2:22  dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
Sira Vulgate 2:23  secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso