Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Sira Vulgate 16:1  et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
Sira Vulgate 16:2  non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum
Sira Vulgate 16:3  melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
Sira Vulgate 16:4  et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
Sira Vulgate 16:5  ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur
Sira Vulgate 16:6  multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
Sira Vulgate 16:7  in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira
Sira Vulgate 16:8  non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti
Sira Vulgate 16:9  et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum
Sira Vulgate 16:10  non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
Sira Vulgate 16:11  et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
Sira Vulgate 16:12  misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram
Sira Vulgate 16:13  secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
Sira Vulgate 16:14  non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
Sira Vulgate 16:15  omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
Sira Vulgate 16:16  non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
Sira Vulgate 16:17  in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura
Sira Vulgate 16:18  ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
Sira Vulgate 16:19  montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
Sira Vulgate 16:21  et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
Sira Vulgate 16:22  nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
Sira Vulgate 16:23  qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
Sira Vulgate 16:24  audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
Sira Vulgate 16:25  edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
Sira Vulgate 16:26  in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
Sira Vulgate 16:27  ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
Sira Vulgate 16:28  unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
Sira Vulgate 16:30  post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis
Sira Vulgate 16:31  anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum