Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Sira Vulgate 17:1  Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
Sira Vulgate 17:2  et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
Sira Vulgate 17:3  numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
Sira Vulgate 17:4  posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
Sira Vulgate 17:5  creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
Sira Vulgate 17:6  creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
Sira Vulgate 17:7  posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
Sira Vulgate 17:8  et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
Sira Vulgate 17:9  addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
Sira Vulgate 17:10  testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
Sira Vulgate 17:11  et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
Sira Vulgate 17:13  viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
Sira Vulgate 17:16  omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
Sira Vulgate 17:17  non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
Sira Vulgate 17:18  elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
Sira Vulgate 17:19  et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
Sira Vulgate 17:20  paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
Sira Vulgate 17:23  refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
Sira Vulgate 17:24  et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
Sira Vulgate 17:25  in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
Sira Vulgate 17:26  non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
Sira Vulgate 17:27  confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
Sira Vulgate 17:28  quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
Sira Vulgate 17:29  nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
Sira Vulgate 17:30  quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
Sira Vulgate 17:31  virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis