Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Sira Vulgate 35:2  sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate
Sira Vulgate 35:8  oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
Sira Vulgate 35:9  sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus
Sira Vulgate 35:10  bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
Sira Vulgate 35:11  in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
Sira Vulgate 35:12  da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
Sira Vulgate 35:13  quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
Sira Vulgate 35:14  noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
Sira Vulgate 35:15  et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
Sira Vulgate 35:16  non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
Sira Vulgate 35:17  non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
Sira Vulgate 35:18  nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
Sira Vulgate 35:19  a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
Sira Vulgate 35:20  qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
Sira Vulgate 35:21  oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
Sira Vulgate 35:22  et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
Sira Vulgate 35:23  et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
Sira Vulgate 35:24  donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
Sira Vulgate 35:25  donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua
Sira Vulgate 35:26  speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis