Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 34
Sira Vulgate 34:1  vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
Sira Vulgate 34:2  quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
Sira Vulgate 34:3  hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
Sira Vulgate 34:4  ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
Sira Vulgate 34:5  divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
Sira Vulgate 34:6  et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
Sira Vulgate 34:7  multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
Sira Vulgate 34:8  sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
Sira Vulgate 34:9  qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
Sira Vulgate 34:10  qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
Sira Vulgate 34:12  multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
Sira Vulgate 34:13  aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
Sira Vulgate 34:14  spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
Sira Vulgate 34:15  spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
Sira Vulgate 34:16  qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
Sira Vulgate 34:19  oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
Sira Vulgate 34:20  et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
Sira Vulgate 34:21  immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
Sira Vulgate 34:22  Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
Sira Vulgate 34:23  dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
Sira Vulgate 34:24  qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
Sira Vulgate 34:25  panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
Sira Vulgate 34:26  qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
Sira Vulgate 34:27  qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
Sira Vulgate 34:28  unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
Sira Vulgate 34:29  unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
Sira Vulgate 34:30  qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
Sira Vulgate 34:31  sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet