Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 38
Sira Vulgate 38:1  honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus
Sira Vulgate 38:2  a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
Sira Vulgate 38:3  disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur
Sira Vulgate 38:4  Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi
Sira Vulgate 38:6  ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
Sira Vulgate 38:7  in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius
Sira Vulgate 38:9  fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te
Sira Vulgate 38:10  averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum
Sira Vulgate 38:11  da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico
Sira Vulgate 38:12  etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria
Sira Vulgate 38:14  ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum
Sira Vulgate 38:15  qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici
Sira Vulgate 38:16  fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius
Sira Vulgate 38:17  propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam
Sira Vulgate 38:19  a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem
Sira Vulgate 38:20  in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius
Sira Vulgate 38:21  non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum
Sira Vulgate 38:22  noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis
Sira Vulgate 38:23  memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie
Sira Vulgate 38:24  in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui
Sira Vulgate 38:25  sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
Sira Vulgate 38:26  qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum
Sira Vulgate 38:27  cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum
Sira Vulgate 38:28  sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus
Sira Vulgate 38:29  sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
Sira Vulgate 38:30  vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius
Sira Vulgate 38:31  cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione
Sira Vulgate 38:32  sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
Sira Vulgate 38:33  in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam
Sira Vulgate 38:34  cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem
Sira Vulgate 38:35  omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est
Sira Vulgate 38:37  et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient
Sira Vulgate 38:38  super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur
Sira Vulgate 38:39  sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi