TOBIT
Chapter 4
Tobi | VulgSist | 4:1 | Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, | |
Tobi | VulgSist | 4:2 | dixitque ei: Audi fili mi verba oris mei, et ea in corde tuo, quasi fundamentum construe. | |
Tobi | VulgSist | 4:3 | Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius: | |
Tobi | VulgSist | 4:6 | Omnibus autem diebus vitae tuae in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Domini Dei nostri. | |
Tobi | VulgSist | 4:7 | Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. | |
Tobi | VulgSist | 4:9 | Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. | |
Tobi | VulgSist | 4:11 | quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. | |
Tobi | VulgSist | 4:13 | Attende tibi fili mi ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. | |
Tobi | VulgSist | 4:14 | Superbiam numquam in tuo sensu, aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. | |
Tobi | VulgSist | 4:15 | Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. | |
Tobi | VulgSist | 4:18 | Panem tuum, et vinum tuum super sepulturam iusti constitue, et noli ex eo manducare, et bibere cum peccatoribus. | |
Tobi | VulgSist | 4:20 | Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. | |
Tobi | VulgSist | 4:21 | Indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum eius apud me habeo: | |
Tobi | VulgSist | 4:22 | et ideo perquire quo modo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. | |