Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 18
Acts VulgHetz 18:2  et inveniens quemdam Iudæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Iudæos a Roma) accessit ad eos.
Acts VulgHetz 18:3  Et quia eiusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur: (erant autem scenofactoriæ artis.)
Acts VulgHetz 18:4  Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu, suadebatque Iudæis, et Græcis.
Acts VulgHetz 18:5  Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Iudæis esse Christum Iesum.
Acts VulgHetz 18:6  Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad Gentes vadam.
Acts VulgHetz 18:7  Et migrans inde, intravit in domum cuiusdam, nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogæ.
Acts VulgHetz 18:8  Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
Acts VulgHetz 18:9  Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas:
Acts VulgHetz 18:10  propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
Acts VulgHetz 18:11  Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
Acts VulgHetz 18:12  Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Iudæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
Acts VulgHetz 18:13  dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
Acts VulgHetz 18:14  Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudæos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Iudæi, recte vos sustinerem.
Acts VulgHetz 18:15  Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: Iudex ego horum nolo esse.
Acts VulgHetz 18:17  Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat.
Acts VulgHetz 18:18  Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam, (et cum eo Priscilla, et Aquila) qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.
Acts VulgHetz 18:19  Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Iudæis.
Acts VulgHetz 18:20  Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
Acts VulgHetz 18:21  sed valefaciens, et dicens, Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso.
Acts VulgHetz 18:22  Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam.
Acts VulgHetz 18:23  Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
Acts VulgHetz 18:24  Iudæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
Acts VulgHetz 18:25  Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea, quæ sunt Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis.
Acts VulgHetz 18:26  Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
Acts VulgHetz 18:27  Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant.
Acts VulgHetz 18:28  Vehementer enim Iudæos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Iesum.