ACTS
Chapter 24
Acts | Vulgate | 24:1 | post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum | |
Acts | Vulgate | 24:2 | et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam | |
Acts | Vulgate | 24:5 | invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum | |
Acts | Vulgate | 24:8 | a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum | |
Acts | Vulgate | 24:10 | respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam | |
Acts | Vulgate | 24:11 | potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem | |
Acts | Vulgate | 24:12 | et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate | |
Acts | Vulgate | 24:14 | confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt | |
Acts | Vulgate | 24:15 | spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum | |
Acts | Vulgate | 24:16 | in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper | |
Acts | Vulgate | 24:17 | post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota | |
Acts | Vulgate | 24:19 | quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me | |
Acts | Vulgate | 24:21 | nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis | |
Acts | Vulgate | 24:22 | distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos | |
Acts | Vulgate | 24:23 | iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei | |
Acts | Vulgate | 24:24 | post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum | |
Acts | Vulgate | 24:25 | disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te | |
Acts | Vulgate | 24:26 | simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo | |