Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Deut VulgSist 10:1  In tempore illo dixit Dominus ad me: Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem: faciesque arcam ligneam,
Deut VulgSist 10:2  et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his, qui ante confregisti, ponesque eas in arca.
Deut VulgSist 10:3  Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
Deut VulgSist 10:4  Scripsitque in tabulis iuxta id, quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi.
Deut VulgSist 10:5  Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
Deut VulgSist 10:6  Filii autem Israel moverunt castra ex Beroth filiorum Iacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo, sacerdotio functus est Eleazar filius eius.
Deut VulgSist 10:7  Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Ietebatha, in Terra aquarum atque torrentium.
Deut VulgSist 10:8  Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem.
Deut VulgSist 10:9  Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Deut VulgSist 10:10  Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus: exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
Deut VulgSist 10:11  Dixitque mihi: Vade, et praecede populum, ut ingrediatur, et possideat Terram, quam iuravi patribus eorum ut traderem eis.
Deut VulgSist 10:12  Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
Deut VulgSist 10:13  custodiasque mandata Domini, et ceremonias eius, quas ego hodie praecipio tibi, ut bene sit tibi?
Deut VulgSist 10:14  En Domini Dei tui caelum est, et caelum caeli, terra et omnia, quae in ea sunt:
Deut VulgSist 10:15  et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis Gentibus, sicut hodie comprobatur.
Deut VulgSist 10:16  Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius:
Deut VulgSist 10:17  quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Deut VulgSist 10:18  Facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
Deut VulgSist 10:19  et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in Terra Aegypti.
Deut VulgSist 10:20  Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhaerebis, iurabisque in nomine illius.
Deut VulgSist 10:21  Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
Deut VulgSist 10:22  In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum: et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.