Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
Deut VulgCont 11:1  Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta eius et ceremonias, iudicia atque mandata omni tempore.
Deut VulgCont 11:2  Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia eius et robustam manum, extentumque brachium,
Deut VulgCont 11:3  signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ eius,
Deut VulgCont 11:4  omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quo modo operuerint eos aquæ Maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem:
Deut VulgCont 11:5  vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum:
Deut VulgCont 11:6  et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israel.
Deut VulgCont 11:7  Oculi vestri viderunt opera Domini magna quæ fecit,
Deut VulgCont 11:8  ut custodiatis universa mandata illius, quæ ego hodie præcipio vobis, et possitis introire, et possidere Terram, ad quam ingredimini,
Deut VulgCont 11:9  multoque in ea vivatis tempore: quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
Deut VulgCont 11:10  Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut Terra Ægypti, de qua existi, ubi iacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ:
Deut VulgCont 11:11  sed montuosa est et campestris, de cælo expectans pluvias.
Deut VulgCont 11:12  Quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius.
Deut VulgCont 11:13  Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
Deut VulgCont 11:14  dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
Deut VulgCont 11:15  fœnumque ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
Deut VulgCont 11:16  Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:
Deut VulgCont 11:17  iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de Terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
Deut VulgCont 11:18  Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
Deut VulgCont 11:19  Docete filios vestros ut illa meditentur, quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
Deut VulgCont 11:21  ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in Terra, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ.
Deut VulgCont 11:22  Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis eius, adhærentes ei,
Deut VulgCont 11:23  disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quæ maiores et fortiores vobis sunt.
Deut VulgCont 11:24  Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Deut VulgCont 11:25  Nullus stabit contra vos: terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
Deut VulgCont 11:26  En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem:
Deut VulgCont 11:27  benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quæ ego hodie præcipio vobis:
Deut VulgCont 11:28  maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Deut VulgCont 11:29  Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal:
Deut VulgCont 11:30  qui sunt trans Iordanem post viam, quæ vergit ad solis occubitum in Terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est iuxta vallem tendentem et intrantem procul.
Deut VulgCont 11:31  Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis Terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.
Deut VulgCont 11:32  Videte ergo ut impleatis ceremonias atque iudicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.