DEUTERONOMY
Chapter 11
Deut | Vulgate | 11:1 | ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore | |
Deut | Vulgate | 11:2 | cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium | |
Deut | Vulgate | 11:4 | omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem | |
Deut | Vulgate | 11:6 | et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis | |
Deut | Vulgate | 11:8 | ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini | |
Deut | Vulgate | 11:9 | multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem | |
Deut | Vulgate | 11:10 | terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae | |
Deut | Vulgate | 11:12 | quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius | |
Deut | Vulgate | 11:13 | si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra | |
Deut | Vulgate | 11:14 | dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum | |
Deut | Vulgate | 11:16 | cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos | |
Deut | Vulgate | 11:17 | iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis | |
Deut | Vulgate | 11:18 | ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate | |
Deut | Vulgate | 11:19 | docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris | |
Deut | Vulgate | 11:21 | ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae | |
Deut | Vulgate | 11:22 | si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei | |
Deut | Vulgate | 11:23 | disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt | |
Deut | Vulgate | 11:24 | omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri | |
Deut | Vulgate | 11:25 | nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis | |
Deut | Vulgate | 11:27 | benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis | |
Deut | Vulgate | 11:28 | maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis | |
Deut | Vulgate | 11:29 | cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal | |
Deut | Vulgate | 11:30 | qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul | |
Deut | Vulgate | 11:31 | vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam | |