Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Deut VulgCont 14:1  Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo.
Deut VulgCont 14:2  Quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo: et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
Deut VulgCont 14:4  Hoc est animal, quod comedere debetis, bovem, et ovem, et capram,
Deut VulgCont 14:5  cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
Deut VulgCont 14:6  Omne animal quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
Deut VulgCont 14:7  De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc quia ruminant, et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
Deut VulgCont 14:8  Sus quoque quoniam dividat ungulam, et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
Deut VulgCont 14:9  Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: Quæ habent pinnulas et squamas, comedite:
Deut VulgCont 14:10  quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
Deut VulgCont 14:12  Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
Deut VulgCont 14:15  et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem iuxta genus suum:
Deut VulgCont 14:18  onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.
Deut VulgCont 14:19  Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
Deut VulgCont 14:21  Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hœdum in lacte matris suæ.
Deut VulgCont 14:22  Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
Deut VulgCont 14:23  et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
Deut VulgCont 14:24  Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
Deut VulgCont 14:25  vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus:
Deut VulgCont 14:26  et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
Deut VulgCont 14:27  et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
Deut VulgCont 14:28  Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore: et repones intra ianuas tuas.
Deut VulgCont 14:29  Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.