Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Deut VulgHetz 5:1  Vocavitque Moyses omnem Israelem, et dixit ad eum: Audi Israel ceremonias atque iudicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.
Deut VulgHetz 5:2  Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.
Deut VulgHetz 5:3  Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in præsentiarum sumus, et vivimus.
Deut VulgHetz 5:4  Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.
Deut VulgHetz 5:5  Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annunciarem vobis verba eius. timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem, et ait:
Deut VulgHetz 5:6  Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Terra Ægypti de domo servitutis.
Deut VulgHetz 5:8  Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.
Deut VulgHetz 5:9  Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me,
Deut VulgHetz 5:10  et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus præcepta mea.
Deut VulgHetz 5:11  Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen eius assumpserit.
Deut VulgHetz 5:12  Observa diem Sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.
Deut VulgHetz 5:13  Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Deut VulgHetz 5:14  Septimus dies Sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne iumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
Deut VulgHetz 5:15  Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem Sabbati.
Deut VulgHetz 5:16  Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in Terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
Deut VulgHetz 5:20  Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Deut VulgHetz 5:21  Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.
Deut VulgHetz 5:22  Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
Deut VulgHetz 5:23  Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu, atque dixistis:
Deut VulgHetz 5:24  Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam. vocem eius audivimus de medio ignis, et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
Deut VulgHetz 5:25  Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Deut VulgHetz 5:26  Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
Deut VulgHetz 5:27  Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
Deut VulgHetz 5:28  Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi huius quæ locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.
Deut VulgHetz 5:29  Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
Deut VulgHetz 5:31  Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et ceremonias atque iudicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in Terra, quam dabo illis in possessionem.
Deut VulgHetz 5:32  Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:
Deut VulgHetz 5:33  sed per viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.