DEUTERONOMY
Chapter 6
Deut | Vulgate | 6:1 | haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam | |
Deut | Vulgate | 6:2 | ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui | |
Deut | Vulgate | 6:3 | audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem | |
Deut | Vulgate | 6:5 | diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua | |
Deut | Vulgate | 6:7 | et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens | |
Deut | Vulgate | 6:10 | cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti | |
Deut | Vulgate | 6:11 | domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti | |
Deut | Vulgate | 6:13 | cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis | |
Deut | Vulgate | 6:15 | quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae | |
Deut | Vulgate | 6:18 | et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis | |
Deut | Vulgate | 6:20 | cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis | |
Deut | Vulgate | 6:21 | dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti | |
Deut | Vulgate | 6:22 | fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro | |
Deut | Vulgate | 6:24 | praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie | |