ECCLESIASTES
Chapter 7
Eccl | VulgHetz | 7:1 | Quid necesse est homini maiora se quærere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ, et tempore, quod velut umbra præterit? Aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit? | |
Eccl | VulgHetz | 7:3 | Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. | |
Eccl | VulgHetz | 7:7 | quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas. | |
Eccl | VulgHetz | 7:11 | Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est huiuscemodi interrogatio. | |
Eccl | VulgHetz | 7:13 | Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. | |
Eccl | VulgHetz | 7:15 | In die bona fruere bonis, et malam diem præcave. sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias. | |
Eccl | VulgHetz | 7:16 | Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. | |
Eccl | VulgHetz | 7:19 | Bonum est te sustentare iustum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit. | |
Eccl | VulgHetz | 7:22 | Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi. | |
Eccl | VulgHetz | 7:24 | Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me | |
Eccl | VulgHetz | 7:26 | Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: | |
Eccl | VulgHetz | 7:27 | et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa. | |
Eccl | VulgHetz | 7:29 | quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. | |