Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 47
Gene VulgHetz 47:1  Ingressus ergo Ioseph nunciavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de Terra Chanaan: et ecce consistunt in Terra Gessen.
Gene VulgHetz 47:2  Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege:
Gene VulgHetz 47:3  quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, et nos, et patres nostri.
Gene VulgHetz 47:4  Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in Terra Gessen.
Gene VulgHetz 47:5  Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Gene VulgHetz 47:6  Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis Terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
Gene VulgHetz 47:7  Post hæc introduxit Ioseph patrem suum ad Regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi,
Gene VulgHetz 47:8  et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ?
Gene VulgHetz 47:9  Respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Gene VulgHetz 47:11  Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.
Gene VulgHetz 47:12  Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.
Gene VulgHetz 47:13  In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.
Gene VulgHetz 47:14  E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.
Gene VulgHetz 47:15  Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Ioseph, dicens: Da nobis panes: quare morimur coram te, deficiente pecunia?
Gene VulgHetz 47:16  Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
Gene VulgHetz 47:17  Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis: sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Gene VulgHetz 47:18  Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
Gene VulgHetz 47:19  Cur ergo moriemur te vidente? et nos et terra nostra tui erimus: eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
Gene VulgHetz 47:20  Emit igitur Ioseph omnem Terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subiecitque eam Pharaoni,
Gene VulgHetz 47:21  et cunctos populos eius a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines eius,
Gene VulgHetz 47:22  præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Gene VulgHetz 47:23  Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet: accipite semina, et serite agros,
Gene VulgHetz 47:24  ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
Gene VulgHetz 47:25  Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est: respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.
Gene VulgHetz 47:26  Ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.
Gene VulgHetz 47:27  Habitavit ergo Israel in Ægypto, idest, in Terra Gessen, et possedit eam: auctusque est, et multiplicatus nimis.
Gene VulgHetz 47:28  Et vixit in ea decem et septem annis: factique sunt omnes dies vitæ illius centum quadraginta septem annorum.
Gene VulgHetz 47:29  Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Ioseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo: et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto:
Gene VulgHetz 47:30  sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro maiorum meorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
Gene VulgHetz 47:31  Et ille: Iura ergo, inquit, mihi. Quo iurante, adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput.