I KINGS
Chapter 4
I Ki | VulgSist | 4:5 | Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis: | |
I Ki | VulgSist | 4:7 | Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. | |
I Ki | VulgSist | 4:12 | Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan. | |
I Ki | VulgSist | 4:13 | Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas. | |
I Ki | VulgSist | 4:15 | Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio. | |
I Ki | VulgSist | 4:19 | Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra. | |
I Ki | VulgSist | 4:20 | Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes. | |
I Ki | VulgSist | 4:21 | Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna secum a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae eius. | |
I Ki | VulgSist | 4:22 | Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae, | |
I Ki | VulgSist | 4:23 | decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. | |
I Ki | VulgSist | 4:24 | Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans flumen, quasi a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu. | |
I Ki | VulgSist | 4:25 | Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. | |
I Ki | VulgSist | 4:26 | Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium, et duodecim millia equestrium. | |
I Ki | VulgSist | 4:27 | Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo. | |
I Ki | VulgSist | 4:28 | Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi. | |
I Ki | VulgSist | 4:29 | Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in littore maris. | |
I Ki | VulgSist | 4:31 | et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahitae, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. | |
I Ki | VulgSist | 4:32 | Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque millia. | |
I Ki | VulgSist | 4:33 | Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus. | |