Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 15
I Sa VulgCont 15:1  Et dixit Samuel ad Saul: Me misit Dominus, ut ungerem te in regem super populum eius Israel: nunc ergo audi vocem Domini:
I Sa VulgCont 15:2  Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israeli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.
I Sa VulgCont 15:3  Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa eius: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid: sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
I Sa VulgCont 15:4  Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos: ducenta millia peditum, et decem millia virorum Iuda.
I Sa VulgCont 15:5  Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.
I Sa VulgCont 15:6  Dixitque Saul Cinæo: Abite, recedite, atque descendite ab Amalec: ne forte involvam te cum eo. Tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec.
I Sa VulgCont 15:7  Percussitque Saul Amalec ab Hevila, donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.
I Sa VulgCont 15:8  Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
I Sa VulgCont 15:9  Et pepercit Saul, et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis, quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea: quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
I Sa VulgCont 15:10  Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens:
I Sa VulgCont 15:11  Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.
I Sa VulgCont 15:12  Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nunciatum est Samueli, eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec.
I Sa VulgCont 15:13  Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: Benedictus tu Domino, implevi verbum Domini.
I Sa VulgCont 15:14  Dixitque Samuel: Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?
I Sa VulgCont 15:15  Et ait Saul: De Amalec adduxerunt ea: pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.
I Sa VulgCont 15:16  Ait autem Samuel ad Saul: Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei: Loquere.
I Sa VulgCont 15:17  Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus in regem super Israel.
I Sa VulgCont 15:18  Et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos, usque ad internecionem eorum:
I Sa VulgCont 15:19  Quare ergo non audisti vocem Domini: sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini?
I Sa VulgCont 15:20  Et ait Saul ad Samuelem: Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.
I Sa VulgCont 15:21  Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
I Sa VulgCont 15:22  Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimæ: et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
I Sa VulgCont 15:23  Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nole acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus ne sis rex.
I Sa VulgCont 15:24  Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.
I Sa VulgCont 15:25  Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.
I Sa VulgCont 15:26  Et ait Samuel ad Saul: Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel.
I Sa VulgCont 15:27  Et conversus est Samuel ut abiret: ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quæ et scissa est.
I Sa VulgCont 15:28  Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.
I Sa VulgCont 15:29  Porro Triumphator in Israel non parcet, et pœnitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat pœnitentiam.
I Sa VulgCont 15:30  At ille ait: Peccavi: sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.
I Sa VulgCont 15:31  Reversus ergo Samuel secutus est Saulem: et adoravit Saul Dominum.
I Sa VulgCont 15:32  Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus, et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors?
I Sa VulgCont 15:33  Et ait Samuel: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.
I Sa VulgCont 15:34  Abiit autem Samuel in Ramatha: Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.
I Sa VulgCont 15:35  Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israel.