II CHRONICLES
Chapter 29
II C | VulgSist | 29:1 | Igitur Ezechias regnare coepit, cum vigintiquinque esset annorum, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Abia, filia Zachariae. | |
II C | VulgSist | 29:2 | Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius. | |
II C | VulgSist | 29:3 | Ipse anno, et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas. | |
II C | VulgSist | 29:5 | Dixitque ad eos: Audite me Levitae, et sanctificamini, mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario. | |
II C | VulgSist | 29:6 | Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum: averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et praebuerunt dorsum. | |
II C | VulgSist | 29:7 | Clauserunt ostia, quae erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israel. | |
II C | VulgSist | 29:8 | Concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Ierusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris. | |
II C | VulgSist | 29:9 | En, corruerunt patres nostri gladiis, filii nostri, et filiae nostrae, et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus. | |
II C | VulgSist | 29:10 | Nunc ergo placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israel, et avertet a nobis furorem irae suae. | |
II C | VulgSist | 29:11 | Filii mei nolite negligere: vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum. | |
II C | VulgSist | 29:12 | Surrexerunt ergo Levitae: Mahath filius Amasai, et Ioel filius Azariae de filiis Caath: Porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Ialaleel. De filiis autem Gersom, Ioah filius Zemma, et Eden filius Ioah. | |
II C | VulgSist | 29:13 | At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Iahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias: | |
II C | VulgSist | 29:14 | Necnon de filiis Heman, Iahiel, et Semei: Sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel. | |
II C | VulgSist | 29:15 | Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt iuxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei. | |
II C | VulgSist | 29:16 | Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levitae, et asportaverunt ad Torrentem cedron foras. | |
II C | VulgSist | 29:17 | Coeperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis eiusdem, quod coeperant impleverunt. | |
II C | VulgSist | 29:18 | Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque eius, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, | |
II C | VulgSist | 29:19 | cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam praevaricatus est: et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini. | |
II C | VulgSist | 29:20 | Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini: | |
II C | VulgSist | 29:21 | obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Iuda, dixitque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini. | |
II C | VulgSist | 29:22 | Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem Sacerdotes, et fuderunt illum super altare, mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem. | |
II C | VulgSist | 29:23 | Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos: | |
II C | VulgSist | 29:24 | et immolaverunt illos Sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israelis: pro omni quippe Israel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato. | |
II C | VulgSist | 29:25 | Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad Videntis, et Nathan prophetae: siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius. | |
II C | VulgSist | 29:27 | Et iussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare: cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quae David rex Israel praeparaverat, concrepare. | |
II C | VulgSist | 29:28 | Omni autem turba adorante, cantores, et ii, qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum. | |
II C | VulgSist | 29:29 | Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt. | |
II C | VulgSist | 29:30 | Praecepitque Ezechias, et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph Videntis: qui laudaverunt eum magna laetitia, et incurvato genu adoraverunt. | |
II C | VulgSist | 29:31 | Ezechias autem etiam haec addidit: Implestis manus vestras Domino, accedite, et offerte victimas, et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta mente devota. | |
II C | VulgSist | 29:32 | Porro numerus holocaustorum, quae obtulit multitudo, hic fuit, Tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos. | |
II C | VulgSist | 29:34 | Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur, quam Sacerdotes. | |
II C | VulgSist | 29:35 | Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini. | |