Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 46
Jere Vulgate 46:1  quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes
Jere Vulgate 46:2  ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda
Jere Vulgate 46:3  praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum
Jere Vulgate 46:4  iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis
Jere Vulgate 46:5  quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus
Jere Vulgate 46:6  non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt
Jere Vulgate 46:7  quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius
Jere Vulgate 46:8  Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius
Jere Vulgate 46:9  ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas
Jere Vulgate 46:10  dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten
Jere Vulgate 46:11  ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi
Jere Vulgate 46:12  audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt
Jere Vulgate 46:13  verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Aegypti
Jere Vulgate 46:14  adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum sunt
Jere Vulgate 46:15  quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum
Jere Vulgate 46:16  multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae
Jere Vulgate 46:17  vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus
Jere Vulgate 46:18  vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet
Jere Vulgate 46:19  vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis
Jere Vulgate 46:20  vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone veniet ei
Jere Vulgate 46:21  mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum
Jere Vulgate 46:22  vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes
Jere Vulgate 46:23  succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus
Jere Vulgate 46:24  confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis
Jere Vulgate 46:25  dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo
Jere Vulgate 46:26  et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus
Jere Vulgate 46:27  et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum
Jere Vulgate 46:28  et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi