Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
Jere VulgCont 5:1  Circuite vias Ierusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis eius, an inveniatis virum facientem iudicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei.
Jere VulgCont 5:2  Quod si etiam Vivit Dominus, dixerint: et hoc falso iurabunt.
Jere VulgCont 5:3  Domine oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
Jere VulgCont 5:4  Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, iudicium Dei sui.
Jere VulgCont 5:5  Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, iudicium Dei sui. Et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
Jere VulgCont 5:6  Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum.
Jere VulgCont 5:7  Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me, et iurant in his, qui non sunt dii: saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
Jere VulgCont 5:8  Equi amatores, et emissarii facti sunt: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
Jere VulgCont 5:9  Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? Et in gente tali non ulciscetur anima mea?
Jere VulgCont 5:10  Ascendite muros eius, et dissipate, consummationem autem nolite facere: auferte propagines eius, quia non sunt Domini.
Jere VulgCont 5:11  Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israel, et domus Iuda, ait Dominus.
Jere VulgCont 5:12  Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.
Jere VulgCont 5:13  Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: Hæc ergo evenient illis.
Jere VulgCont 5:14  Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud: ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
Jere VulgCont 5:15  Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israel, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cuius ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
Jere VulgCont 5:16  Pharetra eius quasi sepulchrum patens, universi fortes.
Jere VulgCont 5:17  Et comedet segetes tuas, et panem tuum: devorabit filios tuos, et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua: comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
Jere VulgCont 5:18  Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
Jere VulgCont 5:19  Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? Dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
Jere VulgCont 5:20  Annunciate hoc domui Iacob, et auditum facite in Iuda, dicentes:
Jere VulgCont 5:21  Audi popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos non videtis: et aures, et non auditis.
Jere VulgCont 5:22  Me ergo non timebitis, ait Dominus: et a facie mea non dolebitis? Qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum, quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud:
Jere VulgCont 5:23  Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, recesserunt et abierunt.
Jere VulgCont 5:24  Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo: plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
Jere VulgCont 5:25  Iniquitates vestræ declinaverunt hæc: et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:
Jere VulgCont 5:26  Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes, et pedicas ad capiendos viros.
Jere VulgCont 5:27  Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.
Jere VulgCont 5:28  Incrassati sunt et impinguati: et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et iudicium pauperum non iudicaverunt.
Jere VulgCont 5:29  Numquid super his non visitabo, dicit Dominus? Aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?
Jere VulgCont 5:31  Prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in novissimo eius?