Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next
Chapter 5
Jere Vulgate 5:1  circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius
Jere Vulgate 5:2  quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
Jere Vulgate 5:3  Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti
Jere Vulgate 5:4  ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui
Jere Vulgate 5:5  ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula
Jere Vulgate 5:6  idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum
Jere Vulgate 5:7  super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur
Jere Vulgate 5:8  equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
Jere Vulgate 5:9  numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea
Jere Vulgate 5:10  ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
Jere Vulgate 5:11  praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus
Jere Vulgate 5:12  negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus
Jere Vulgate 5:13  prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis
Jere Vulgate 5:14  haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos
Jere Vulgate 5:15  ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur
Jere Vulgate 5:16  faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
Jere Vulgate 5:17  et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
Jere Vulgate 5:18  verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
Jere Vulgate 5:19  quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra
Jere Vulgate 5:20  adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
Jere Vulgate 5:21  audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis
Jere Vulgate 5:22  me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
Jere Vulgate 5:23  populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt
Jere Vulgate 5:24  et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis
Jere Vulgate 5:25  iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
Jere Vulgate 5:26  quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
Jere Vulgate 5:27  sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati
Jere Vulgate 5:28  incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt
Jere Vulgate 5:29  numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea
Jere Vulgate 5:31  prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius