Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 52
Jere VulgCont 52:1  Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital, filia Ieremiæ de Lobna.
Jere VulgCont 52:2  Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia quæ fecerat Ioakim.
Jere VulgCont 52:3  Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.
Jere VulgCont 52:4  Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo, decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
Jere VulgCont 52:5  Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ.
Jere VulgCont 52:6  Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et non erant alimenta populo terræ.
Jere VulgCont 52:7  Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portæ, quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldæis obsidentibus urbem in gyro) et abierunt per viam, quæ ducit in eremum.
Jere VulgCont 52:8  Persecutus est autem Chadæorum exercitus regem: et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est iuxta Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo.
Jere VulgCont 52:9  Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
Jere VulgCont 52:10  Et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in Reblatha.
Jere VulgCont 52:11  Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius.
Jere VulgCont 52:12  In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem.
Jere VulgCont 52:13  Et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam igni combussit.
Jere VulgCont 52:14  Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum, qui erat cum magistro militiæ.
Jere VulgCont 52:15  De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine, transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
Jere VulgCont 52:16  De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores, et agricolas.
Jere VulgCont 52:17  Columnas quoque æreas, quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem.
Jere VulgCont 52:18  Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa ærea, quæ in ministerio fuerant, tulerunt:
Jere VulgCont 52:19  et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea tulit magister militiæ:
Jere VulgCont 52:20  et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini: non erat pondus æris omnium horum vasorum.
Jere VulgCont 52:21  De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
Jere VulgCont 52:22  Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea. Similiter columnæ secundæ, et malogranata.
Jere VulgCont 52:23  Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
Jere VulgCont 52:24  Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli.
Jere VulgCont 52:25  Et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tirones: et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis.
Jere VulgCont 52:26  Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha.
Jere VulgCont 52:27  Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.
Jere VulgCont 52:28  Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudæos tria millia et viginti tres:
Jere VulgCont 52:29  In anno octavo decimo Nabuchodonosor de Ierusalem animas octingentas triginta duas:
Jere VulgCont 52:30  In anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Iudæorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animæ, quattuor millia sexcentæ.
Jere VulgCont 52:31  Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et eduxit eum de domo carceris.
Jere VulgCont 52:32  Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone.
Jere VulgCont 52:33  Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitæ suæ:
Jere VulgCont 52:34  et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ cunctis diebus vitæ eius.