JOHN
Chapter 14
John | VulgHetz | 14:2 | In domo Patris mei mansiones multæ sunt. si quo minus dixissem vobis: Quia vado parare vobis locum. | |
John | VulgHetz | 14:3 | Et si abiero, et præparavero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. | |
John | VulgHetz | 14:6 | Dicit ei Iesus: Ego sum via, et veritas, et vita. nemo venit ad Patrem, nisi per me. | |
John | VulgHetz | 14:7 | Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. | |
John | VulgHetz | 14:9 | Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum: et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? | |
John | VulgHetz | 14:10 | Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. | |
John | VulgHetz | 14:12 | Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. | |
John | VulgHetz | 14:13 | Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. | |
John | VulgHetz | 14:16 | Et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, | |
John | VulgHetz | 14:17 | Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit. | |
John | VulgHetz | 14:19 | Adhuc modicum: et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. | |
John | VulgHetz | 14:20 | In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. | |
John | VulgHetz | 14:21 | Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. | |
John | VulgHetz | 14:22 | Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo? | |
John | VulgHetz | 14:23 | Respondit Iesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus: | |
John | VulgHetz | 14:24 | qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris. | |
John | VulgHetz | 14:26 | Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quæcumque dixero vobis. | |
John | VulgHetz | 14:27 | Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. | |
John | VulgHetz | 14:28 | Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. | |
John | VulgHetz | 14:30 | Iam non multa loquar vobiscum. venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. | |