JUDITH
Chapter 16
Judi | Vulgate | 16:2 | incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius | |
Judi | Vulgate | 16:4 | qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum | |
Judi | Vulgate | 16:5 | venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles | |
Judi | Vulgate | 16:6 | dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem | |
Judi | Vulgate | 16:7 | Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum | |
Judi | Vulgate | 16:8 | non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum | |
Judi | Vulgate | 16:9 | exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel | |
Judi | Vulgate | 16:11 | sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius | |
Judi | Vulgate | 16:13 | tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti | |
Judi | Vulgate | 16:14 | filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei | |
Judi | Vulgate | 16:17 | tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae | |
Judi | Vulgate | 16:18 | montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam | |
Judi | Vulgate | 16:20 | vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos | |
Judi | Vulgate | 16:21 | dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum | |
Judi | Vulgate | 16:22 | et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas | |
Judi | Vulgate | 16:23 | porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis | |
Judi | Vulgate | 16:24 | erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith | |
Judi | Vulgate | 16:25 | post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel | |
Judi | Vulgate | 16:26 | erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius | |
Judi | Vulgate | 16:28 | mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam | |
Judi | Vulgate | 16:30 | in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis | |