LUKE
Chapter 13
Luke | Vulgate | 13:1 | aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum | |
Luke | Vulgate | 13:2 | et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt | |
Luke | Vulgate | 13:4 | sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem | |
Luke | Vulgate | 13:6 | dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit | |
Luke | Vulgate | 13:7 | dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat | |
Luke | Vulgate | 13:8 | at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora | |
Luke | Vulgate | 13:11 | et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere | |
Luke | Vulgate | 13:12 | quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua | |
Luke | Vulgate | 13:14 | respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati | |
Luke | Vulgate | 13:15 | respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare | |
Luke | Vulgate | 13:16 | hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati | |
Luke | Vulgate | 13:17 | et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo | |
Luke | Vulgate | 13:19 | simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius | |
Luke | Vulgate | 13:21 | simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum | |
Luke | Vulgate | 13:23 | ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos | |
Luke | Vulgate | 13:24 | contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt | |
Luke | Vulgate | 13:25 | cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis | |
Luke | Vulgate | 13:26 | tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti | |
Luke | Vulgate | 13:28 | ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras | |
Luke | Vulgate | 13:29 | et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei | |
Luke | Vulgate | 13:31 | in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere | |
Luke | Vulgate | 13:32 | et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor | |
Luke | Vulgate | 13:33 | verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem | |
Luke | Vulgate | 13:34 | Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti | |