MATTHEW
Chapter 4
Matt | VulgCont | 4:4 | Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. | |
Matt | VulgCont | 4:5 | Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, | |
Matt | VulgCont | 4:6 | et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. | |
Matt | VulgCont | 4:8 | Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, | |
Matt | VulgCont | 4:10 | Tunc dicit ei Iesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. | |
Matt | VulgCont | 4:13 | et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: | |
Matt | VulgCont | 4:16 | populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. | |
Matt | VulgCont | 4:17 | Exinde cœpit Iesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 4:18 | Ambulans autem Iesus iuxta Mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare, (erant enim piscatores) | |
Matt | VulgCont | 4:21 | Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos. | |
Matt | VulgCont | 4:23 | Et circuibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. | |
Matt | VulgCont | 4:24 | Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos: | |