TOBIT
Chapter 12
Tobi | VulgClem | 12:1 | Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ? | |
Tobi | VulgClem | 12:2 | Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ? | |
Tobi | VulgClem | 12:3 | Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? | |
Tobi | VulgClem | 12:4 | Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere. | |
Tobi | VulgClem | 12:5 | Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere. | |
Tobi | VulgClem | 12:6 | Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. | |
Tobi | VulgClem | 12:7 | Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. | |
Tobi | VulgClem | 12:9 | quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam. | |
Tobi | VulgClem | 12:12 | Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. | |
Tobi | VulgClem | 12:14 | Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem. | |
Tobi | VulgClem | 12:16 | Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. | |
Tobi | VulgClem | 12:18 | Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi. | |
Tobi | VulgClem | 12:19 | Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. | |
Tobi | VulgClem | 12:20 | Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. | |
Tobi | VulgClem | 12:21 | Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt. | |