Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
TOBIT
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Tobi VulgSist 13:1  Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es Domine in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum:
Tobi VulgSist 13:2  quoniam tu flagellas, et salvas: deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam.
Tobi VulgSist 13:3  Confitemini Domino filii Israel, et in conspectu gentium laudate eum:
Tobi VulgSist 13:4  quoniam ideo dispersit vos inter gentes, quae ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius, et faciatis scire eos, quia non est alius Deus omnipotens praeter eum.
Tobi VulgSist 13:5  Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras: et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
Tobi VulgSist 13:6  Aspicite ergo quae fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque saeculorum exaltate in operibus vestris.
Tobi VulgSist 13:7  Ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi: quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem.
Tobi VulgSist 13:8  Convertimini itaque peccatores, et facite iustitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
Tobi VulgSist 13:10  Benedicite Dominum omnes electi eius: agite dies laetitiae, et confitemini illi.
Tobi VulgSist 13:11  Ierusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
Tobi VulgSist 13:12  Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum.
Tobi VulgSist 13:13  Luce splendida fulgebis: et omnes fines terrae adorabunt te.
Tobi VulgSist 13:14  Nationes ex longinquo ad te venient: et munera deferentes, adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt.
Tobi VulgSist 13:16  Maledicti erunt qui contempserint te: et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui aedificaverint te.
Tobi VulgSist 13:17  Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
Tobi VulgSist 13:18  Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
Tobi VulgSist 13:19  Anima mea benedic Dominum, quoniam liberavit Ierusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus eius, Dominus Deus noster.
Tobi VulgSist 13:20  Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Ierusalem.
Tobi VulgSist 13:21  Portae Ierusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur: et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius.
Tobi VulgSist 13:22  Ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur: et per vicos eius alleluia cantabitur.
Tobi VulgSist 13:23  Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum eius in saecula saeculorum super eam. Amen.