WISDOM
Chapter 2
Wisd | VulgHetz | 2:1 | Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum, et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: | |
Wisd | VulgHetz | 2:2 | quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus: quoniam fumus flatus est in naribus nostris: et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: | |
Wisd | VulgHetz | 2:3 | qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata: | |
Wisd | VulgHetz | 2:4 | et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. | |
Wisd | VulgHetz | 2:5 | Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. | |
Wisd | VulgHetz | 2:6 | Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. | |
Wisd | VulgHetz | 2:8 | Coronemus nos rosis antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. | |
Wisd | VulgHetz | 2:9 | Nemo nostrum exors sit luxuriæ nostræ: ubique relinquamus signa lætitiæ: quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. | |
Wisd | VulgHetz | 2:10 | Opprimamus pauperem iustum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis. | |
Wisd | VulgHetz | 2:11 | Sit autem fortitudo nostra lex iustitiæ: quod enim infirmum est, inutile invenitur. | |
Wisd | VulgHetz | 2:12 | Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. | |
Wisd | VulgHetz | 2:15 | Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ eius. | |
Wisd | VulgHetz | 2:16 | Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum. | |
Wisd | VulgHetz | 2:17 | Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. | |
Wisd | VulgHetz | 2:18 | Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. | |
Wisd | VulgHetz | 2:19 | Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam eius, et probemus patientiam illius. | |
Wisd | VulgHetz | 2:22 | Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitiæ, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum. | |
Wisd | VulgHetz | 2:23 | Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. | |