Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 1
Acts VulgSist 1:1  Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere, et docere
Acts VulgSist 1:2  usque in diem, qua praecipiens Apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est:
Acts VulgSist 1:3  quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
Acts VulgSist 1:4  Et convescens, praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum:
Acts VulgSist 1:5  quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.
Acts VulgSist 1:6  Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel?
Acts VulgSist 1:7  Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate:
Acts VulgSist 1:8  sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.
Acts VulgSist 1:9  Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Acts VulgSist 1:10  Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
Acts VulgSist 1:11  qui et dixerunt: Viri Galilaei quid statis aspicientes in caelum? hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
Acts VulgSist 1:12  Tunc reversi sunt Ierosolymam a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem, sabbati habens iter.
Acts VulgSist 1:13  Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Ioannes, Iacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Iacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Iudas Iacobi.
Acts VulgSist 1:14  hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Iesu, et fratribus eius.
Acts VulgSist 1:15  In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti.)
Acts VulgSist 1:16  Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum:
Acts VulgSist 1:17  qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii huius.
Acts VulgSist 1:18  Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera eius.
Acts VulgSist 1:19  Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Hacheldema, hoc est, ager sanguinis.
Acts VulgSist 1:20  Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea: et episcopatum eius accipiat alter.
Acts VulgSist 1:21  Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
Acts VulgSist 1:22  incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis.
Acts VulgSist 1:23  Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Iustus: et Mathiam.
Acts VulgSist 1:24  Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus, unum
Acts VulgSist 1:25  accipere locum ministerii huius, et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum.
Acts VulgSist 1:26  Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.