Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 3
Acts Vulgate 3:1  Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
Acts Vulgate 3:2  et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
Acts Vulgate 3:3  is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
Acts Vulgate 3:4  intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
Acts Vulgate 3:5  at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
Acts Vulgate 3:6  Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
Acts Vulgate 3:7  et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
Acts Vulgate 3:8  et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
Acts Vulgate 3:9  et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
Acts Vulgate 3:10  cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
Acts Vulgate 3:11  cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
Acts Vulgate 3:12  videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
Acts Vulgate 3:13  Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
Acts Vulgate 3:14  vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
Acts Vulgate 3:15  auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
Acts Vulgate 3:16  et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
Acts Vulgate 3:17  et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
Acts Vulgate 3:18  Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
Acts Vulgate 3:19  paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
Acts Vulgate 3:20  ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
Acts Vulgate 3:21  quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
Acts Vulgate 3:22  Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
Acts Vulgate 3:23  erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
Acts Vulgate 3:24  et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
Acts Vulgate 3:25  vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
Acts Vulgate 3:26  vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua