DEUTERONOMY
Chapter 2
Deut | VulgHetz | 2:1 | Profectique inde venimus in solitudinem, quæ ducit ad Mare rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore. | |
Deut | VulgHetz | 2:4 | et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. | |
Deut | VulgHetz | 2:5 | Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. | |
Deut | VulgHetz | 2:7 | Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum: novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit. | |
Deut | VulgHetz | 2:8 | Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter, quod ducit in desertum Moab. | |
Deut | VulgHetz | 2:9 | Dixitque Dominus ad me: Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium: non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. | |
Deut | VulgHetz | 2:10 | Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe, | |
Deut | VulgHetz | 2:11 | quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitæ appellant eos Emim. | |
Deut | VulgHetz | 2:12 | In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israel in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus. | |
Deut | VulgHetz | 2:14 | Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat Dominus: | |
Deut | VulgHetz | 2:19 | et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem. | |
Deut | VulgHetz | 2:20 | Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, | |
Deut | VulgHetz | 2:21 | populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis, | |
Deut | VulgHetz | 2:22 | sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens. | |
Deut | VulgHetz | 2:23 | Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis. | |
Deut | VulgHetz | 2:24 | Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram eius incipe possidere, et committe adversus eum prælium. | |
Deut | VulgHetz | 2:25 | Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. | |
Deut | VulgHetz | 2:26 | Misi ergo nuncios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: | |
Deut | VulgHetz | 2:27 | Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via: non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram. | |
Deut | VulgHetz | 2:28 | Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, | |
Deut | VulgHetz | 2:29 | sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Iordanem, et transeamus ad Terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. | |
Deut | VulgHetz | 2:30 | Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. | |
Deut | VulgHetz | 2:31 | Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram eius, incipe possidere eam. | |
Deut | VulgHetz | 2:33 | Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. | |
Deut | VulgHetz | 2:34 | Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis. non reliquimus in eis quidquam. | |
Deut | VulgHetz | 2:35 | Absque iumentis, quæ in partem venere prædantium: et spoliis urbium, quas cepimus | |
Deut | VulgHetz | 2:36 | ab Aroer, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis. | |