Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Deut Vulgate 22:1  non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo
Deut Vulgate 22:2  etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat
Deut Vulgate 22:3  similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam
Deut Vulgate 22:4  si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
Deut Vulgate 22:5  non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
Deut Vulgate 22:6  si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
Deut Vulgate 22:7  sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
Deut Vulgate 22:8  cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente
Deut Vulgate 22:9  non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
Deut Vulgate 22:11  non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
Deut Vulgate 22:12  funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris
Deut Vulgate 22:13  si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
Deut Vulgate 22:14  quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem
Deut Vulgate 22:15  tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
Deut Vulgate 22:16  et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
Deut Vulgate 22:17  inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis
Deut Vulgate 22:18  adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
Deut Vulgate 22:19  condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae
Deut Vulgate 22:20  quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
Deut Vulgate 22:21  eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui
Deut Vulgate 22:22  si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
Deut Vulgate 22:23  si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
Deut Vulgate 22:24  educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui
Deut Vulgate 22:25  sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
Deut Vulgate 22:26  puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est
Deut Vulgate 22:27  sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam
Deut Vulgate 22:28  si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
Deut Vulgate 22:29  dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
Deut Vulgate 22:30  non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius