Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Deut VulgSist 7:1  Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit Gentes multas coram te, Hethaeum, et Gergezaeum, et Amorrhaeum, Chananaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es, et robustiores te:
Deut VulgSist 7:2  tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus, nec misereberis earum,
Deut VulgSist 7:3  neque sociabis cum eis coniugia. Filiam tuam non dabis filio eius, nec filiam illius accipies filio tuo:
Deut VulgSist 7:4  quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis. irasceturque furor Domini, et delebit te cito.
Deut VulgSist 7:5  Quin potius haec facietis eis: Aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite.
Deut VulgSist 7:6  Quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Deut VulgSist 7:7  Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:
Deut VulgSist 7:8  sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris: eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Aegypti.
Deut VulgSist 7:9  Et scies quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes:
Deut VulgSist 7:10  et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
Deut VulgSist 7:11  Custodi ergo praecepta et ceremonias atque iudicia, quae ego mando tibi hodie ut facias.
Deut VulgSist 7:12  Si postquam audieris haec iudicia, custodieris ea et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam iuravit patribus tuis:
Deut VulgSist 7:13  et diliget te ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo, atque vindemiae, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super Terram, pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi.
Deut VulgSist 7:14  Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
Deut VulgSist 7:15  Auferet Dominus a te omnem languorem: et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
Deut VulgSist 7:16  Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
Deut VulgSist 7:17  Si dixeris in corde tuo: Plures sunt gentes istae quam ego, quo modo potero delere eas?
Deut VulgSist 7:18  noli metuere, sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Aegyptiis,
Deut VulgSist 7:19  plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus. sic faciet cunctis populis, quos metuis.
Deut VulgSist 7:20  Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.
Deut VulgSist 7:21  Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis:
Deut VulgSist 7:22  ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae.
Deut VulgSist 7:23  Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos donec penitus deleantur.
Deut VulgSist 7:24  Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
Deut VulgSist 7:25  Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui.
Deut VulgSist 7:26  Nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.