Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 19
Exod VulgSist 19:1  Mense tertio egressionis Israel de Terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Exod VulgSist 19:2  Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Exod VulgSist 19:3  Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte, et ait: Haec dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel:
Exod VulgSist 19:4  Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quo modo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
Exod VulgSist 19:5  Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra.
Exod VulgSist 19:6  Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. haec sunt verba quae loqueris ad filios Israel.
Exod VulgSist 19:7  Venit Moyses: et convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
Exod VulgSist 19:8  Responditque omnis populus simul: Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Exod VulgSist 19:9  ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Exod VulgSist 19:10  Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
Exod VulgSist 19:11  Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
Exod VulgSist 19:12  Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
Exod VulgSist 19:13  Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis: sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
Exod VulgSist 19:14  Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
Exod VulgSist 19:15  ait ad eos: Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
Exod VulgSist 19:16  Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Exod VulgSist 19:17  Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
Exod VulgSist 19:18  Totus autem mons Sinai fumabat: eo quod descendisset Dominus Deus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace: eratque omnis mons terribilis.
Exod VulgSist 19:19  Et sonitus buccinae paulatim crescebat in maius, et prolixius tendebatur: Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
Exod VulgSist 19:20  Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
Exod VulgSist 19:21  dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
Exod VulgSist 19:22  Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
Exod VulgSist 19:23  Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
Exod VulgSist 19:24  Cui ait Dominus: Vade, descende: ascendesque tu, et Aaron tecum: sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
Exod VulgSist 19:25  Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.