GALATIANS
Chapter 4
Gala | VulgCont | 4:1 | Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: | |
Gala | VulgCont | 4:4 | At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, | |
Gala | VulgCont | 4:6 | Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. | |
Gala | VulgCont | 4:9 | Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis? | |
Gala | VulgCont | 4:13 | Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem: et tentationem vestram in carne mea | |
Gala | VulgCont | 4:14 | non sprevistis, neque respuistis: sed sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. | |
Gala | VulgCont | 4:15 | Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. | |
Gala | VulgCont | 4:20 | Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. | |
Gala | VulgCont | 4:22 | Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. | |
Gala | VulgCont | 4:23 | Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: | |
Gala | VulgCont | 4:24 | quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quæ est Agar: | |
Gala | VulgCont | 4:25 | Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quæ nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis. | |
Gala | VulgCont | 4:27 | Scriptum est enim: Lætare sterilis, quæ non paris: erumpe, et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ, magis quam eius, quæ habet virum. | |
Gala | VulgCont | 4:29 | Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. | |
Gala | VulgCont | 4:30 | Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius: non enim heres erit filius ancillæ cum filio liberæ. | |